라틴어 문장 검색

Nec illam causam quae Saturnalibus adsignatur ignoro, quod Pelasgi, sicut Varro memorat, cum sedibus suis pulsi diversas terras petissent, confluxerunt plerique Dodonam et incerti, quibus haererent locis, eiusmodi accepere responsum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 28:1)
quod testantur caudae Tritonum humi mersae et absconditae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:2)
Et quia Ianum cum Saturno regnasse memoravimus, de Saturno autem quid mythici, quid physici aestiment, iam relatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 1:1)
Sed invenio in litteris hos ludos victoriae, non valitudinis causa, ut quidam annalium scriptores memorant, institutos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:1)
Idem ei nomen convenit et cum Capricornum rursus ingrediens ultimum brevissimi diei cursum intellegitur peregisse, et ideo in alterutro signorum peracto annuo spatio draconem Apollo, id est flexuosum iter suum, ibi confecisse memoratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 62:1)
Victoria testatur cuncta submitti huius sideris potestati:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:4)
sicut et Porphyrius testatur Minervam esse virtutem solis quae humanis mentibus prudentiam subministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 70:2)
Nam ideam haec dea Iovis capite prognata memoratur, id est de summa aetheris parte edita, unde origo solis est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 70:3)
Item Boeotii Parnasum montem Apollini sacratum esse memorantes simul tamen in eodem et oraculum Delphicum et speluncas Bacchicas uni deo consecratas colunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 3:1)
Argumentum caducei ad genituram quoque hominum, quae γένεσις appellatur, Aegyptii protendunt, deos praestites homini nascenti quattuor adesse memorantes, Δαίμονα Τύχην Ἔρωτα ἀνάγκην:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 17:1)
Omnem tamen illam venerationem soli se sub illius nomine testatur inpendere, vel dum calathum capiti eius infigunt, vel dum simulachro signum tricipitis animantis adiungunt quod exprimit medio eodemque maximo capite leonis effigiem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:2)
Solem esse omnia et Orpheus testatur his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 22:1)
unde se et Laberius a Caesare coactum in prologo testatur his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 2:3)
Tango aras, medios ignes ac numina testor, eandem vim nominis ex adprehensione significat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 9:6)
Qui sint autem di Penates, in libro quidem memorato Varro non exprimit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION