라틴어 문장 검색

foras aedibus me eici?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 22)
tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 370)
si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 3113)
Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 25)
dico me novisse extemplo et me eius servom praedico esse, et aedis demonstravi nostras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2140)
nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus, mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos, ni hodie Argyrippo essent viginti argenti minae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2163)
Mercator Vt demonstratae sunt mihi, hasce aedis esse oportet, Demaenetus ubi dicitur habitare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 31)
quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo, dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 437)
aut quod illa dicat peregre allatam epistulam, ne epistula quidem ulla sit in aedibus nec cerata adeo tabula;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 123)
Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 18)
ita me miseram ad hunc modum decies die uno saepe extrudit aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 126)
cave quemquam alienum in aedis intro miseris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 217)
profecto in aedis meas me absente neminem volo intro mitti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 222)
Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet, nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 225)
atque aedis occlude;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION