라틴어 문장 검색

Haec quae vides circumdata nobis, ossa nervos et obductam cutem vultumque et ministras manus et cetera quibus involuti sumus, vincula animorum tenebraeque sunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 148:3)
Coimus omnes in unum videmusque non alta nocte circumdati nil apud vos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et gravia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia!
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 156:5)
Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:1)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes velut longo fallacique somnio lusi.
(세네카, De Providentia, book 1 68:4)
Eadem custodia universos circumdedit alligatique sunt etiam qui alligaverunt, nisi forte tu leviorem in sinistra catenam putas.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 92:4)
Quemadmodum qui bestiarum cubilia indagat et Laqueo captare feras magno aestimat et Latos canibus circumdare saltus, ut illarum vestigia premat, potiora deserit multisque officiis renuntiat, ita qui sectatur voluptatem omnia postponit et primam libertatem neglegit ac pro ventre dependit, nec voluptates sibi emit, sed se voluptatibus vendit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 72:1)
Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 139:2)
Muliebrem uestem sumpsit, capillos in feminae habitum composuit, oculos puellari lenocinio circumdedit, colorauit genas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.8)
curru superbum vecta transcendes caput.
(세네카, Hercules Oetaeus 28:26)
Non est Sparta lapidibus circumdata:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 3:6)
vota transcendi mea.
(세네카, Thyestes 932:1)
transcendere annos, exuit matris dolos
(세네카, Troades 225:1)
aetate avum transcendat, ingenio patrem.
(세네카, Troades 724:1)
illa neque Arabium metuit transcendere limen nec timet ostrino, Tulle, subire toro, et miserum toto iuvenem versare cubili:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1411)

SEARCH

MENU NAVIGATION