라틴어 문장 검색

"huc saxa sudesque armaque maesta virum atque infectos caedibus enses subvectant trepidae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권137)
ibat letumque inferre parabat ense furens rapto;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권247)
et pariter Capaneus acerque reducto adfuit Hippomedon rectoque Erymanthius ense, ac iuvenem multo praestringunt lumine;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권250)
ut vero et vultus et signa Argoa relictis ensibus atque umeris amborum intextus Iason, cesserunt luctus, turbataque munere tanto conruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권277)
"Phlegya, casu frustrate sinistro, hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi, ferre damus,neque enim Hippomedon inviderit, ensem, nunc opus est animis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권279)
"quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris - nil equidem crudele minor - , sit mite bonumque numen, et effreni laxentur in otia mores, reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra ius erit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권8)
primis salit Impetus amens e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes exsanguesque Metus, occultisque ensibus adstant Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권17)
"macte animo iuvenis, medios parat ire per enses nudaque pro caris opponere pectora muris, vos etiam nostris, Heliconia turba, venitis addere rebus opem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권142)
excipiunt iussi mediosque per enses dant iter.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권231)
"longae tua iussa cohortes exspectant, multoque latus praefulgurat ense."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권240)
"scilicet infestae cum te circum undique dextrae nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권269)
cultor Baccheus Acontea Phegeus iam vacuum telis geminoque in sanguine ovantem comminus ense petit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권291)
sic fatus aperto ense vocat socios, saevus iam clamor, et irae hinc atque inde calent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권299)
Sybaris iacet ense cruento, cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권312)
Nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae, parcior ad cives Polynicis inhorruit ensis, eminet ante alios iam formidantibus arva Amphiaraus equis ac multo pulvere vertit campum indignantem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권337)

SEARCH

MENU NAVIGATION