라틴어 문장 검색

Sive enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:1)
eum qui aedem nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:7)
polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:2)
Pompeio nefarium bellum indixerat, magistratuum privatorumque caedis effecerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:3)
an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis satellitibus curiam incenderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:1)
in curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet quam vivus everterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:5)
at casa mea est incensa a tuis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 1:2)
itaque hic, quem praestitisse diximus ceteris, in illa pro Ctesiphonte oratione longe optima summissius a primo, deinde, dum de legibus disputat, pressius, post sensim incendens iudices, ut vidit ardentis, in reliquis exsultavit audacius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 2:1)
Incendor porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum admirabilium, quae specie dispares prudentia coniunguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장4)
principia verecunda, nondum elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:1)
nec umquam is qui audiret incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 2:3)
caedem in foro fecisti, armatis latronibus templa tenuisti, privatorum domos, aedis sacras incendisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 1:1)
honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloria, iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 4:2)
haec enim pulchritudo etiam in terris patritam illam et avitam, ut ait Theophrastus, philosophiam cognitionis cupiditate incensam excitavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:1)
incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION