라틴어 문장 검색

sed machinae coriis taurinis, camelinis, equinis, cratibus vimineis vestitae, jactus lapidum palosque ferreos et ignitos illaesae et immobiles sustinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:6)
In anno secundo post necem Malduci Burgoldus de regno Corrozan egressus, Brodoan rex Alapiae, et Cocosander de civitate Lagabria, cum quadraginta millibus Turcorum in terram Antiochiae cum apparatu magno et intolerabili armatura profecti sunt, tentoria sua locantes in campestribus civitatum Rossa, Royda et Femie, quarum suburbia tormentis lapidum atterentes et expugnantes, Femie vero nullatenus nocere valentes, totam regionem inibi praeda et igne depopulati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:1)
Rex itaque suorum consiliis satisfaciens, summo diluculo sociis admonitis, muros civitatis diruens, [0710C] ignes universis aedificiis turrium et aedium immisit, totis viribus ante omnes praecipue stragi illius incumbens, ne Babyloniis ultra vires et opem conferret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:4)
Et nota quod amor ad modum cristali oritur, coagulatur, vel gelatur,zelatur, in amicitiam convertitur, et per bonam conversationem et longamconsuetudinem quasi in naturam deducitur, adeo ut quasi lapis clarus efficiatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 6:1)
Per bonam autem conversationem et longam consuetudinem in naturam convertitura Deo, ut quasi lapis efficiatur, quia consuetudo est altera natura.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 15:1)
Et David dixit ad Philisteum,quem cum lapide interfecit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:13)
Et Dominus eciam cum mulier deprehensa in adulterio ducta esset ante eum,digito scribebat in terra et post deliberationem, elevato capite sententiavitdicens, "Quicumque vestrum est sine peccato, primo in eam lapidem iniciatanimo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:36)
Et eciam Pamfilus dixit, Ars animos frangit et firmas diruit urbes, Arte cadunt turres, arte levatur honus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:3)
Credo, illos intellexisse, ut debeam munire domummeam turribus et aliis altis ædificiis, quarum vel quorum muniminetueri me valeam, et inimici timeant offensionis causa illic accedere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 191:2)
De turribus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 193:1)
Munitio turrium et aliorum altorum ædificiorumad superbiam plerumque pertinet, et timor et odium inde generatur, itaquod vicini amici propter timorem fiunt inimici, et omnia mala inde nascuntur, quæ occasione timoris notavi tibi supra in titulo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 194:2)
" Præterea turres cum magno laboreet infinitis expensis fiunt;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 194:7)
et etiam cum ex turribustot mala nascantur, meo arbitrio nunquam turres sunt faciendæ, nisitunc demum quando aliæ munitiones deficiunt vel non sufficiunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 197:21)
Sunt denique aliæ munitiones, quæ ad defensionem principaliterfiunt, licet ex hijs etiam offensiones fieri valeant, ut sunt sagittæet balistæ et alia arma, quibus omnibus munitionibus domum tuam etcorpus, quod est domus animæ tuæ, melius quam per turres potesmunire.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 204:4)
" Et Daviddixit ad Philistæum, quem cum lapide fundæ interfecit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 267:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION