라틴어 문장 검색

Neque omittenda est prophetia Danielis de ultimis mundi temporibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:6)
Simili modo, si homines per tanta annorum spatia viam veram inveniendi et colendi scientias tenuissent, nec tamen ulterius progredi potuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:9)
audax proculdubio et temeraria foret opinio, posse rem in ulterius provehi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:10)
Tum vero de scientiarum ulteriore progressu spes bene fundabitur, quum in Historiam Naturalem recipientur et aggregabuntur complura experimenta, quae in se nullius sunt usus, se ad inventionem causarum et axiomatum tantum faciunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:3)
Sed de hoc inquiratur ulterius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:6)
Verum in hoc genere ulterius inquirendum est, utrum corpora quae emittuntur ex machinis (qualia sunt pilae ex tormentis) non ex ipsa percussione contrahant aliquem gradum caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:4)
11. Inquiratur ulterius de calore comparato in diversis animalibus, veluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus, avibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 151:1)
12. Inquiratur ulterius de calore comparato in eodem animali, secundum partes et membra ejus diversa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 152:1)
Verum de istis omnibus inquiratur ulterius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 162:2)
Verum de his etiam facienda est ulterior inquisitio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:6)
veluti cum aer aut baculum violenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:4)
Quam inopes simus historiae quivis facile advertet, cum in tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adjecta dubiae fidei et auctoritatis nota), saepenumero etiam hisce verbis, fiat experimentum, vel inquiratur ulterius, uti cogamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 184:1)
sed et rem in ulterius provehimus, et fortiora auxilia in usum intellectus machinamur et ministramus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:8)
Nunc vero ad ulteriora auxilia procedendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:14)
Verum in his diligens est adhibenda cautio, ne intellectus humanus, postquam complures ex istis formis particularibus adinvenerit atque inde partitiones sive divisiones naturae inquisitae confecerit, in illis omnino acquiescat, atque ad inventionem legitimam Formae Magnae se non accingat, sed praesupponat naturam velut a radicibus esse multiplicem et divisam, atque ulteriorem naturae unionem, tanquam rem supervacuae subtilitatis et vergentem ad merum abstractum, fastidiat et rejiciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 274:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION