라틴어 문장 검색

iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii conpulsus nihil iam maius precatur deos quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 594:1)
Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per errorem seu vetere in eos insito odio seu ad proditionis famam, ut vi potius atque armis captum Tarentum videretur, exstinguendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 254:2)
ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit, simul gratulatum, quod ita res per hos annos in Hispania atque Italia gessistis ut Hispaniam non Hibero amne tenus, sed qua terrarum ultimas finit Oceanus, domitam armis habeatis, Italiae, nisi quatenus vallum castrorum cingit, nihil reliqueritis Poeno.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 578:1)
verum enim vero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque avaritia superaverunt ut non armis, sed vitiis videretur certari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 118:1)
itaque se orare atque obsecrare Aetolos ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 344:1)
Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus magistratu inito senatum in Capitolio cum habuissent, decreverunt patres, ut provincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter se sortirenturve;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 80:2)
non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem honorem immeritum impudenter petenti daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 281:1)
sub haec citari nomina octoginta ferme principum iuventutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 314:1)
Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi, cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 144)
postridie auferimus aurum omne illis praesentibus, palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3106)
Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3126)
est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 494)
Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te, ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 210)
nunc si dico ut res est atque illam mihi me emisse indico, quem ad modum existumet me?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 38)
Eundem animum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi, atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3109)

SEARCH

MENU NAVIGATION