라틴어 문장 검색

Vtile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fouere inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:1)
In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere aluum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:2)
In his autem, cum inueterauerunt, utilis fames non est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 2:3)
Sed ipse in his somnum multa frictione quaesiuit, cum et intentio febris somnum impediat et frictio non nisi in remissione eius utilis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 7:1)
Vtiles etiam in quibuscumque uiribus duae herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 9:3)
- In hac utilis detractio sanguinis est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:3)
pluraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex uia puluis iniectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 2:5)
Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 3:6)
maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt, quales super Baiias in murtetis habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:2)
Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:2)
Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:3)
Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum uomitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 9:3)
Vtilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:1)
Si aestas est, in mari natare commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 17:4)
Vtile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION