라틴어 문장 검색

Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 60:6)
Utilia huc quoque medicamenta sunt, quae ad caliginem proxime, quaeque ad extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 73:3)
Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum humorem continere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 4:10)
Idem autem per se etiam ad fistulas utile est). Solet etiam interdum ad nervos ulcus descendere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 12:3)
ne aridum quidem quidquam satis utile est, nisi admodum paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 24:15)
si vehementes dolores sunt, si post diem quintum magnae febres urgent, et fastidium cibi permanet, si cubare in ventrem jucundius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 34:1)
Si curva est, et velut in orbes quosdam implicatur, pluresque inter se involvuntur, utilius eximere est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 1:10)
hic habitat nullo constricta Licentia nodo et flecti faciles Irae vinoque madentes Excubiae Lacrimaeque rudes et gratus amantum Pallor et in primis titubans Audacia furtis iucundique Metus et non secura Voluptas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:46)
cum procul augeri nitor et iucundior aër attonitam lustrare domum fundique comarum gratus odor.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:150)
innumeri glomerantur eri sibi quisque petentes mancipium solis utile suppliciis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:16)
sed quod magis utile factu atque hosti gravius (sensus adverte) docebo est illi patribus, sed non et moribus isdem Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:265)
Pervenit ad aures vox iucunda deae strepituque excita resedit et reliquum nitido detersit pollice coctum utque fuit, turbata comas, intecta papillas, mollibus exurgit stratis interque suorum agmen et innumeros Hymenaeum quaerit Amores (hunc Musa genitum legit Cytherea ducemque praefecit thalamis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae17)
lene fluit Nilus, sed cunctis amnibus extat utilior nullo confessus murmure vires;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:122)
rigidi sed plena pudoris elucet gravitas fastu iucunda remoto.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:131)
maior et utilior fato coniuncta potenti, vile latens virtus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:124)

SEARCH

MENU NAVIGATION