라틴어 문장 검색

Ac primum de illis tribus, quae ante dixi, benivolentiae praecepta videamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:1)
quae quidem capitur beneficiis maxime, secundo autem loco voluntate benefica benivolentia movetur, etiamsi res forte non suppetit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:2)
Itaque illa tria, quae proposita sunt ad gloriarm omnia iustitia conficit, et benivolentiam, quod prodesse vult plurimis, et ob eandem causam fidem et admirationem, quod eas res spernit et neglegit, ad quas plerique inflammati aviditate rapiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:5)
Prima igitur commendatio proficiscitur a modestia cum pietate in parentes, in suos benivolentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 61:2)
quibus praecipiunt, ut oratione benigna multitudinis animos ad benivolentiam alliciant militesque blande appellando [sermone] deliniant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:4)
Praeclare in epistula quadam Alexandrum filium Philippus accusat, quod largitione benivolentiam Macedonum consectetur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 70:2)
Ita, cum benivolentiae comparandae causa benefici esse velint, non tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:8)
Nulla autem re conciliare facilius benivolentiam multitudinis possunt ii, qui rei publicae praesunt, quam abstinentia et continentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 102:4)
Haec magnorum hominum sunt, haec apud maiores nostros factitata, haec genera officiorum qui persequentur, cum summa utilitate rei publicae magnam ipsi adipiscentur et gratiam et gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 112:2)
In his autem utilitatum praeceptis Antipater Tyrius Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus, duo praeterita censet esse a Panaetio, valetudinis curationem et pecuniae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 113:1)
pertinent enim ad utilitatem, de qua hoc libro disputatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 114:5)
Sed utilitatum comparatio, quoniam hic locus erat quartus, a Panaetio praetermissus, saepe est necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 116:1)
Ex quo et multis aliis intellegi debet utilitatum comparationes fieri solere, recteque hoc adiunctum esse quartum exquirendorum officiorum genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 117:14)
Minime vero assentior iis, qui negant eum locum a Panaetio praetermissum, sed consulto relictum, nec omnino scribendum fuisse, quia numquam posset utilitas cum honestate pugnare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 11:1)
Nam, sive honestum solum bonum est, ut Stoicis placet, sive, quod honestum est, id ita summum bonum est, quem ad modum Peripateticis vestris videtur, ut omnia ex altera parte collocata vix minimi momenti instar habeant, dubitandum non est, quin numquam possit utilitas cum honestate contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION