라틴어 문장 검색

Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, pro- clivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:2)
nam et auribus oblectatio magna parta est inventa et temperata varietate et natura sonorum, et astra suspeximus cum ea quae sunt infixa certis locis, tum illa non re sed vocabulo errantia, quorum conversiones omnisque motus qui animo vidit, is docuit similem animum suum eius esse, qui ea fabricatus esset in caelo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:7)
neque enim, qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui inbecillitatem generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum vel maxime sapientiae fungitur munere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:3)
cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura genera effecit dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 11:1)
Democritus luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at vero bona mala, aequa iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 114:1)
Et inde oriuntur praejudicia quaedam, quibus tollendis convenit easdem in absolutas & relativas, veras & apparentes, Mathematicas et vulgares distingui.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 29:4)
relativum apparens & vulgare est sensibilis & externa quaevis Durationis per motum mensura, (seu accurata seu inaequabilis) qua vulgus vice veri temporis utitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 30:4)
minus contaminant Mathesin & Philosophiam qui quantitates veras cum ipsarum relationibus & vulgaribus mensuris confundunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 42:6)
Hinc etiam consectantur quae D. C. Wrennus & D. C. Hugenius de Cycloide vulgari adinvenerunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 39:2)
Nam longitudo arcus illius ex figurarum Quadraturis per Methodos vulgares innotescit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 44:3)
altera vera & absoluta, altera apparens, vulgaris & comparativa.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 23:3)
relativa & vulgaris est excessus gravitatis quo corpus magis tendit deorsum quam fluidum ambiens.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 23:5)
Nam si cum formis variari possent, forent majora vel minora pro varietate formarum in aequali materia;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 23:3)
Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:2)
89 P.L.M. Non est forma satis nec quae vult bella videri debet vulgari more placere sibi.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION