라틴어 문장 검색

Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse compositum illepideve putetur, sed quia nuper, nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci, recte necne crocum floresque perambulet Attae fabula si dubitem, clament periisse pudorem cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner, quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 126)
Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
multa fero, ut placem genus irritabile vatum, cum scribo et supplex populi suffragia capto;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 260)
aequum est peccatis veniam poscentem reddere rursus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:28)
liberius si dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris cum venia dabis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:26)
sed des veniam bonus, oro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.4)
sed qua ego ex causa faciliorem mihi veniam meae deprecationis arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis, quod inter diversas opiniones priorum et quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset electio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 3:1)
quo magis impetranda erit venia, si ne minora quidem illa, verum operi, quod instituimus, necessaria praeteribo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 22:1)
scire autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 159:2)
sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, ex vocibus avium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 257:1)
ut mihi in illa vetere persuasione permanenti velut petenda sit venia, quaerendunque, quo moti priores rem tam late fusam tam breviter astrinxerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 51:1)
accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis, dum alii insidiatur, alium dicitur interemisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 128:5)
Si veniam meretur, qui nocuit, non meretur , qui imprudens profuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 167:11)
si quando tamen ita resederit praesens impetus, ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae veniam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:3)
sunt et illa ex natura, sed notus adhuc minoris, veniam petere adulescentiae, defendere amores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION