라틴어 문장 검색

virum quidem ad imaginem, mulierem vero ad similitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:17)
Caeterae vero personae ab ipso sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:9)
Quod vero dicitur ipse Pater per ingenitam deitatem esse omnipotens, hoc est per hoc quod cum sit Deus, insuper ut dictum est, ipse solus sit ingenitus, et rursus per omnipotentiam Pater, aperte innuitur, quod sic ut ingenitum esse proprium est Dei Patris, ita et ad proprietatem ejus specialiter divinam potentiam pertinere, licet unaquaeque aliarum personarum, cum sit ejusdem cum Patre substantiae, ejusdem sit penitus potentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:10)
Nomine vero Patris, ut dictum est, omnipotentia Dei, nomine Spiritus, summa ejus benignitas commemoratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:12)
At vero cum unaquaeque trium personarum inde omnipotens dicatur, quod quidquid earum quaecunque velit efficere possit complere, non tamen necesse est eodem modo se penitus habere unam quo alteram, cum in suis proprietatibus diversae sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:14)
Filius vero a se non est, sed a Patre tanquam genitus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:19)
hoc est non ab alio, caeteras vero duas in Trinitate personas ab ipso necesse sit esse, nec per se habeant subsistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:2)
Caeterae vero personae sicut ab ipso habent esse, ita et ab ipso habent posse quod volunt efficere, unde et per semetipsum Filius dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:7)
Nunc vero praesentis est operae auctoritates inducere, quibus vocabulo Patris divinam maxime astruamus potentiam exprimi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:2)
Ratio vero etsi nihil per eam fiat, necesse ratio dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:7)
Spiritum vero sanctum cum dicimus, tale est ac si commemoremus divinae bonitatis charitatem ex Patre et Filio pariter procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:4)
Modum vero hujus generationis seu processionis, prout Dominus dederit, in sequentibus exponemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:5)
Unitatem vero divinae substantiae Psalmista in eodem aperit, cum post ternam divini nominis prolationem, unum tantummodo Deum in tribus personis intelligens, non conjunxit eos pluraliter, sed singulariter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:17)
Beatus vero Augustinus quod dicitur de sole et caeteris coelestibus luminaribus, nequaquam refellere audet, sed sibi incertum esse profitetur utrum videlicet quidam rectores spiritus illis insint, per quos etiam vivificentur, et (quod mirabile dictu videtur) dicit etiam se ignorare, utrum haec quoque pertineant ad societatem eorum quos nos Christiani angelos vel coelestes spiritus dicimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:1)
at vero ubi auctor est aeternus, ibi et nativitatis aeternitas est, quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION