라틴어 문장 검색

infaustum populis in se quoque vertitur omen;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:6)
trans aequora saevas verte faces;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:95)
Sic fata repente in diram se vertit avem rostroque recurvo turpis et infernis tenebris obscurior alas auspicium veteri sedit ferale sepulcro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:144)
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes vicinus laribusque suis proturbet inultos, tum demum patrem implorant et nomen inani voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:291)
erat invidiosa potestas, sed tamen eunuchi, necdum sibi publica iura sumere nec totas audebat vertere leges.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:314)
exsurge toris, invade rebellem, captivum mihi redde meum.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:224)
iam puppe vehi, iam stagna secare fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:234)
mirabile posset esse mihi, si fraude nova vel calle reperto barbarus ignotas invaderet inscius Alpes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:96)
agmina quin etiam flavis obiecta Sygambris quaeque domant Chattos inmansuetosque Cheruscos, huc omnes vertere minas tutumque remotis excubiis Rhenum solo terrore relinquunt.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:156)
at nunc Illyrici postquam mihi tradita iura meque suum fecere ducem, tot tela, tot enses, tot galeas multo Thracum sudore paravi inque meos usus vectigal vertere ferri oppida legitimo iussu Romana coëgi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:203)
ille procul subitis fixus sine vulnere nodis ut se letifero sensit durescere visu (et steterat iam paene lapis) "quo vertimur?"
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia59)
ante dabunt hiemes Nilum, per flumina dammae errabunt glacieque niger damnabitur Indus, ante Thyesteis iterum conterrita mensis intercisa dies refugos vertetur in ortus, quam Probus a nostro possit discedere sensu."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:84)
aequalis mihi Pyrrhus erat, cum Pergama solus verteret et patri non degeneraret Achilli.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:218)
invia quis calidi scrutatus stagna profundi Tethyos invasit gremium?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:356)
te propter et Alpes invadi faciles cauto nec profuit hosti munitis haesisse locis:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION