라틴어 문장 검색

Sed tamen hoc solo pensat sua damna quod illic Lux eterna manet nullisque decisa tenebris, Continuusque dies, ubi celicus ille senatus Turmaque Virtutum, Nature militat agmen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:3)
Ergo solo iacet exanimis que reddidit olim Exanimes alios, sed ea moriente, suorum Emoritur uirtus, unius pena redundat In multas, morbus capitis descendit in artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:16)
Assunt uirtutes iuueni, que Martis eodem Succense stimulo, reliquos armantur in hostes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:18)
Nam quociens claue Paupertas obicit ictus, Argumenta suo Virtus mucrone refellit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:7)
Gloria supplantat Murmur, Conuicia Laudes, Contemptum predatur Honor, Contagia Virtus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:14)
Sed uirtus que dona pluit, que munera spargit, Nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arena, Sed bene diuicias fundit sine spe redeundi, Telorum nemus ense secat siluamque recidit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:4)
In terris iam castra locant et regna merentur Virtutes mundumque regunt, nec iam magis illis Astra placent sedesque poli quam terrenus orbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:5)
in quo, dum gratiam etiam quorumdam, et puerilem benevolentiam imperiali [0435A] suae virtutis potentia reddebat adultam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:68)
Quo dum major inest virtus infantia florum, Altius emergens, matre recedit humo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:7)
Tempus erat Phoebi quo mortua gramina virtus Suscitat, et tumulis surgere cuncta jubet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:14)
Cui ingenialis virtutis destinavi potentiam, quae rerum venatrix subtilium, in notitiae indagine easdem intellectas concluderet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:13)
Haec mentem humanam in vitiorum occasum deducit, ut occidat, illa in orientem virtutum ut oriatur invitat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:26)
de rationis enim consilio, tale contradictionis duellum inter hos pugiles ordinavi, ut, si in hac disputatione, ad redargutionem ratio possit sensualitatem inclinare, antecedens victoria praemio consequente non careat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:35)
Praemia etenim victoriis comparata, caeteris muneribus pulchrius elucescunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:36)
Ingenialis namque potentia, potestasque logistica, virtus etiam praeteritorum recordativa, diversis capitis thalamis habitantes, ejus fervescunt obsequio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION