라틴어 문장 검색

si quaerimus, etiam avari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:2)
de eius filio indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 7:1)
quamquam enim Velia non est vilior quam Lupercal, tamen istuc malo quam haec omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 20 1:5)
neque is enim tanta necessitudo, quantam tu mihi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem, neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis et malo praesens observantia, indulgentia, adsiduitate memorem me tibi probare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 1:1)
semper eos putavi, si vulgares essent, vilis, si temporis causa constituerentur, levis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 10장 3:2)
denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem ullam reliquerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 1:5)
quid si ut avarus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 1:3)
ubi multa avare, multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:2)
inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:3)
Descriptio, qualis sit avarus, qualis adsentator ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et vita describitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 1:10)
aperta enim res est, et cotidie nos ipsa natura admonet, quam paucis, quam parvis rebus egeat, quam vilibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:8)
Nos ut tristiores ad tam viles accessimus cibos, Suadeo inquit Trimalchio cenemus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:1)
nunc autem vilia sunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:1)
vilis adulator picto iacet ebrius ostro, et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:20)
Vile est, quod licet, et animus errori intentus iniurias diligit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION