라틴어 문장 검색

nemo autem a me exigat id praeceptorum genus, quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges necessitate constrictas studiosis dicendi feram:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 186:1)
ita prooemium necessarium an supervacuum, breve an longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando averso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an divisa, recta an ordine permutato, causae docebunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 190:1)
qui parentes non aluerit, vinciatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 191:2)
licet enim valeat sermone tantum, ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen eius causis utilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:2)
liberi alant ad vinciantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 221:2)
qui non modo ut sint ordine collocati, laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohaerentes, ne commissura perluceat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 280:2)
facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 158:1)
fit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio, si ad necessitatem ordinis sui verba redigantur et, ut quodque oritur, ita proximis, etiamsi vinciri non potest, adligetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 281:2)
fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene collocatum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 263:1)
est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 276:3)
qui si vitiosus est, licet et vincta sit et apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 289:3)
quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 334:2)
nam sicut facilius versus ediscimus quam prosam orationem, ita prosae vincta quam dissoluta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:2)
idque in actionibus inter praecipua servandum est, ut quaedam etiam, quae optime vinximus, velut soluta enuntiemus et cogitantibus nonnunquam et dubitantibus similes quaerere videamur quae attulimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 142:2)
sed haec inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION