라틴어 문장 검색

Quae quamquam Scythica non setius ire sagitta Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem miratur magis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:9)
Adiciunt animos iuveni clamorque favorque verbaque dicentum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:3)
Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt ordinibus geminis ad fortia pectora remos aequalique ictu scindunt freta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 54:1)
Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus vidit, at inferias, iuvenum gratissime Crantor, accipe ait, validoque in Demoleonta lacerto fraxineam misit, mentis quoque viribus, hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 39:1)
huic aetas inter iuvenemque senemque, vis iuvenalis erat, variabant tempora cani.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 48:2)
Ecce facit mediis natas Orione Thebis, agmen femineum, iugulo dare pectus aperto, illas demisso per inertia vulnera telo pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem funeribus ferri celebrique in parte cremari, tum de virginea geminos exire favilla, ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronos nominat, et cineri materno ducere pompam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:6)
quibus illa repulsis ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, ibat et elusos iuvenum narrabat amores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:7)
Illa nocens spargit virus sucosque veneni et Noctem noctisque deos Ereboque chaoque convocat et longis Hecaten ululatibus orat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 49:1)
illa paventis ora venenata tetigit mirantia virga, cuius ab attactu variarum monstra ferarum in iuvenes veniunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 49:4)
scis artibus illis auctoris mores abstinuisse sui . scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos ut non laudandos, sic tamen esse iocos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 930)
pars cadit hamatis misere confixa sagittis . nam volucri ferro tinctile virus inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1028)
aspera militiae iuvenis certamina fugi, nec nisi lusura movimus arma manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 128)
aut sequitur captus coniectaque vincula collo accipit, aut telo virus habente perit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 132)
Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, victa potest flexo succubuisse genu, altaque velentur fortasse Palatia sertis, turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere victores Caesar uterque parent, et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, perpetuo terras ut domus illa regat, cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato munera det meritis, saepe datura, deis, et pariter matres et quae sine crimine castos perpetua servant virginitate focos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 21)
sic faciat socerum taeda te nata iugali, nec tardum iuveni det tibi nomen avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 512)

SEARCH

MENU NAVIGATION