라틴어 문장 검색

id prodigium more patrio novemdiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 513:3)
omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decrevit, uti consules maioribus hostiis rem divinam facerent quibus diis ipsis videretur cum precatione ea:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 41:1)
cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 89:2)
moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit ex incerta pecunia vovere licere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 91:1)
ex certa voveri debere, quia ea pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 91:2)
id ubi vidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra laevaque alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat aedemque Diiovi vovit, si eo die hostes fudisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 226:1)
ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos consul in Africa voverat, magno apparatu facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 567:1)
priorum prodigiorum causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 14:1)
aedem etiam Iovi in eo proelio votam, si res prospere gesta esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 61:2)
consul principio pugnae vovit aedem Sospitae Iunoni, si eo die hostes fusi fugatique fuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 392:1)
haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 327:1)
provinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe proficiscerentur, ver sacrum ex decreto pontificum iussi facere, quod A. Cornelius Mammula praetor voverat de senatus sententia populique iussu Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 530:1)
ver sacrum ludique Romani votivi, quos voverat Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 512:1)
et hostiae ductae et ante currum multi nobiles captivi obsidesque, inter quos Demetrius, regis Philippi filius, fuit et Armenes, Nabidis tyranni filius, Lacedaemonius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 594:1)
voverat decem annis ante Punico bello P. Sempronius Sophus consul, locaverat idem censor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 604:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION