라틴어 문장 검색

aut si id uulneris ratio non patitur, media primum inicienda est, ut tum in utramque partem ducatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 42:4)
Alioqui uolnus interius ea uictus ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique uisceri conuenire superiore libro posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 44:5)
isque, si graue uulnus est, abstinere, quantum uires patiuntur, ante inflammationem cibo debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 45:2)
multique etiam ex profluuio sanguinis intermorientes ante ullam curationem uino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum uulneri est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 46:2)
Nimis uero intumescere uulnus periculosum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:1)
Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature uulnus sanum fore.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:4)
Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno uulnere, dum inflammatio est, permanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:5)
Illa perniciosa est, quae uel leui uulneri superuenit, uel ultra tempus inflammationis durat, uel delirium mouet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:6)
uel, si neruorum rigor aut distentio, quae ex uulnere orta est, eam non finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:7)
Biduo sic uulnere habito, tertio die id aperiundum, detergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 49:1)
Quo die rursus detecto uulnere considerandus color est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 49:3)
Qui si liuidus aut pallidus aut uarius aut niger est, scire licet malum uulnus esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 49:4)
Sed si glutinatur uulnus aut leuiter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 50:2)
Post id fomentum, si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande uulnus est, tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 51:1)
Balneum quoque, dum parum uulnus purum est, inter res infestissimas est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION