라틴어 문장 검색

Itaque nihil potest indoctius quam quod a vobis adfirmari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 48:1)
nihil enim errat quod in omni aeternitate conservat progressus et regressus reliquosque motus constantis et ratos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 51:2)
Nam ea quae Saturni stella dicitur *φαίνωνque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, xxx fere annis cursum suum conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo tum retardando, tum vespertinis temporibus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus quin eadem isdem temporibus efficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 52:2)
Huic autem proximum inferiorem orbem tenet *πυρόεισ, quae stella Martis appellatur, eaque quattuor et viginti mensibus sex ut opinor diebus minus eundem lustrat orbem quem duae superiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:1)
earum autem perennes cursus atque perpetui cum admirabili incredibilique constantia declarant in his vim et mentem esse divinam, ut haec ipsa qui non sentiat deorum vim habere is nihil omnino sensurus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 55:2)
non enim venis et nervis et ossibus continentur nec his escis aut potionibus vescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores colligant, nec is corporibus sunt ut casus aut ictus extimescant aut morbos metuant ex defetigatione membrorum, quae verens Epicurus monogrammos deos et nihil agentes commentus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:2)
effeminarunt autem eum Iunonique tribuerunt, quod nihil est eo mollius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:2)
Nam vobis Vellei minus notum est quem ad modum quidque dicatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:3)
nihil est autem praeclarius mundi administratione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 76:2)
nihil est autem praestantius deo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 77:2)
nihil autem nec maius nec melius mundo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 80:1)
ipseque aer nobiscum videt nobiscum audit nobiscum sonat, nihil enim eorum sine eo fieri potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:5)
aut igitur nihil est quod sentiente natura regatur, aut mundum regi confitendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 85:4)
Cuius quidem administratio nihil habet in se quod reprehendi possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 86:5)
atque hi tanti ignes tamque multi non modo nihil nocent terris rebusque terrestribus, sed ita prosunt ut si mota loco sint conflagrare terras necesse sit a tantis ardoribus moderatione et temperatione sublata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION