라틴어 문장 검색

Parum dignus est, cui debeam ?
(세네카, 행복론, Liber II 81:8)
" Quid est tam grati animi, quam nullo modo sibi satis facere, quam ne ad spem quidem exaequandi umquam beneficii accedere ?
(세네카, 행복론, Liber II 110:5)
Inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum putet.
(세네카, 행복론, Liber II 115:3)
parum fecit, sed saepius faciet ;
(세네카, 행복론, Liber II 123:4)
Quicumque ergo gratos esse docet, et hominum causam agit et deorum, quibus nullius rei indigentibus, positis extra desiderium, referre nihilo minus gratiam possumus.
(세네카, 행복론, Liber II 135:1)
Voluntati voluntate satis fecimus ;
(세네카, 행복론, Liber II 157:4)
Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accipit, gratiam rettulisse, nihilo minus illum in aere alieno relinquimus gratiam relaturum, etiam cum rettulit.
(세네카, 행복론, Liber II 159:1)
Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con- tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
(세네카, 행복론, Liber III 20:1)
Post exiguum tempus idem illi verba priora quasi sordida et parum libera evitant ;
(세네카, 행복론, Liber III 21:3)
Quid, quod quaedam beneficia vocantur, quia nimis concupiscuntur, quaedam non sunt ex hac vulgari nota sed maiora, etiam si minus apparent ?
(세네카, 행복론, Liber III 39:1)
Deinde alia condicio parentium est, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilo minus daturique sunt, nec est periculum, ne dedisse ipsos mentiantur.
(세네카, 행복론, Liber III 48:1)
Quam invenies tam miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par, nisi singulis divisit horas ?
(세네카, 행복론, Liber III 71:3)
Denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit.
(세네카, 행복론, Liber III 76:2)
An aecum videtur tibi, quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi gratiam, si plus debito solitoque fecerint ?
(세네카, 행복론, Liber III 96:1)
Dedit aliquis domino suo vitam, dedit mortem, servavit periturum et, hoc si parum est, pereundo servavit ;
(세네카, 행복론, Liber III 100:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION