라틴어 문장 검색

in eius locum M. Cornelius suffectus, quae res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 357:3)
donec Volsiniensibus fessis bello ea condicione ut res populo Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui praestarent, in viginti annos indutiae datae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 365:1)
expulso cive quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat, adventante fatali urbi clade legati ab Clusinis veniunt auxilium adversus Gallos petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 370:1)
ducentis quippe annis ante quam Clusium oppugnarent urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 374:2)
nec cum his primum Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant saepe exercitus Gallici pugnavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 375:1)
Prisco Tarquinio Romae regnante Celtarum, quae pars Galliae tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 381:2)
hanc gentem Clusium Romamque inde venisse comperio:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 392:2)
erant qui extemplo Romam eundum censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 403:2)
ad quorum praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant quacumque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 411:1)
pavor fugaque occupaverat animos et tanta omnium oblivio ut multo maior pars Veios in hostium urbem, cum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos fugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 419:2)
maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo praesidii quicquam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 423:1)
ab dextro cornu, quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere et ne clausis quidem portis urbis in arcem confugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 424:1)
demum postquam nihil usquam hostile cernebatur viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 426:1)
noctemque veriti et ignotae situm urbis inter Romam atque Anienem consedere exploratoribus missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus in perdita re consilia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 427:1)
Romae interim satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compositis turba seniorum domos regressi adventum hostium obstinato ad mortem animo exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 448:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION