라틴어 문장 검색

Debitoris exemplum dissimile est, cui parum est pecuniam quaesisse, nisi solvit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 77:1)
occasiones reddendi nihilo minus quaeras.
(세네카, 행복론, Liber VII 87:4)
Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere !
(세네카, 행복론, Liber VII 103:1)
Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
(세네카, 행복론, Liber VII 104:2)
quod nobis fortasse molestum est, qui in aeternum nostros amittimus, tibi minime, qui scis futurum, ut renascatur," iocatus in Pythagoricum.
(세네카, 행복론, Liber VII 112:6)
Quotiens parum fiduciae est in iis, quibus imperes, amplius exigendum est, quam sat est, ut praestetur, quantum sat est.
(세네카, 행복론, Liber VII 117:1)
Satis abundeque est submissis et familiaribus verbis memoriam re- vocare :
(세네카, 행복론, Liber VII 125:5)
non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accepit.
(세네카, 행복론, Liber VII 129:3)
Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum in- fantium arrident, non cessant di beneficia congerere de beneficiorum auctore dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt;
(세네카, 행복론, Liber VII 150:1)
demus nihilo minus aliis, demus ipsis, apud quos facta iactura est.
(세네카, 행복론, Liber VII 151:2)
Satis longa vita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 4:2)
Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt, in hoc unum consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:1)
Itaque satis illi fuit;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 37:3)
Parum est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:6)
Parum est:
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION