라틴어 문장 검색

isdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam quondam armis virisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam ut omnis aetatis minus duo milia civium superessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 388:1)
itaque urbe a defensoribus vasta facile potiti hostes sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 389:1)
Q. Mucium, qui successisset sibi, gravitate caeli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum inplicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatae provinciae praesidem esse, ita parum bello quod
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 463:1)
ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 472:1)
Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 491:1)
ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex inproviso oppressi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 507:1)
diu pugnam ancipitem Poeni, Sardis facile vinci adsuetis, fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 548:1)
nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 554:1)
postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 568:1)
nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos, sine signis palatos quo quemque trahit quamvis vana praedae spes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 578:1)
Romanorum minus mille interfecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 620:2)
non facile erat iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad publicam a privata curam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 49:1)
vix quidem ulli vel bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos, succedenti tantae caritati Hieronis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 56:1)
si aut pacem in Italia aut id bellum eumque hostem haberemus in quo neglegentiae laxior locus esset, qui vestris studiis, quae in campum ad mandandos quibus velitis honores adfertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse videretur vestrae libertatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 94:1)
quem ad modum pedites equitesque optamus ut validiores, si minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem quaeramus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 99:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION