라틴어 문장 검색

Unde etiam, ut ait Augustinus in XV De Trinitate, cap. 19, quia ipse Spiritus communis est ambobus, id vocatur ipse proprie quod ambo communiter, cum videlicet tam Pater ipse quam etiam Filius Spiritus sit et sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:50)
Adeo autem praedicta Virgilii verba de anima mundi, veritate plena videntur, ut ea quoque quasi in auctoritatem assumere doctores sancti non abhorruerint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:7)
De quo Pater Augustinus in lib. IX, De civit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:11)
Adeo autem ipsa Platonis dicta verbis Domini atque praedicationi ejus consonare videntur, ut sicut idem praedictus doctor in secundo de doctrina Christiana profitetur, quidam lectores et dilectores Platonis ausi sunt in tantam prorumpere insaniam, quod dicerent Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:19)
Unde et juxta Augustinum, Apostolus Atheniensibus loquens, ut supra meminimus, cum rem magnam dixisset, et quae a paucis posset intelligi, quod in illo scilicet, vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), adjecit, sicut et vestri quidam dixerunt (ibid.).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:7)
Cum itaque in omni doctrina philosophiae Platonica secta enituerit, juvat etiam aliquorum Platonicorum testimonia inferre, quae idem Pater Augustinus in VII Confessionum, commemorat in scriptis se eorum reperisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:11)
Ait quippe Augustinus ibidem ad eumdem sermonem intendens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:13)
Primum quidem judicium quo injuste Christus est judicatus in passione, et secundum quod juste judicaturus est mundum majestate, de qua Augustinus contra quinque haereses:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:2)
" De qua rursum idem Pater Augustinus in VIII De civit. Dei:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:10)
Cum itaque Dominus et per prophetas Judaeis, et per praestantes philosophos seu vates gentibus catholicae fidei tenorem annuntiaverit, inexcusabiles redduntur tam Judaei quam gentes, si cum hos in caeteris doctores habeant, in salutem animae cujus est fundamentum fides ipsos non audiant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:9)
Et quidem multi ex gentibus, nonnulli ex Judaeis in hoc quoque a doctoribus populi sui instructi, fidem sanctae Trinitatis recognoverunt in uno corpore Ecclesiae quasi duo parietes conjuncti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:10)
" Pater, hoc est doctor Christiani exercitus, et orator invictus pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam arte torquet in argumentum fidei (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:4)
ut si nos impetunt philosophi, per ipsos convincantur doctores sui atque philosophi, et si nos impetunt haeretici a quibus sacrae paginae testimoniis refellantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:17)
Quis etiam me testimoniis philosophorum inductis ratione arguat, nisi et in culpam mecum sanctos doctores in hoc ipso trahat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:5)
Nunquid et Apostolum arguere praesumeret, qui, ut ait beatus Augustinus in VIII De civit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION