라틴어 문장 검색

Qui etiam qualiter Deo revelante ad ipsius divinae Trinitatis cognitionem conscenderint, Paulus quoque Apostolus in Epistola ad Romanos patenter insinuat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:20)
"Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta, etc." [Anmerkung] Hinc etiam illud est Augustini De civitate Dei, lib. VIII:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:31)
Socratem quidem, lib. VIII De civitate Dei, beatus Augustinus talibus effert praeconiis [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:23)
Unde Augustinus De vera religione [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:1)
Cujus quidem testimonium de generatione Verbi Augustinus contra quinque haereses disputans inducit, dicens [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:2)
Augustinus [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:10)
Beatus vero Augustinus quod dicitur de sole et caeteris coelestibus luminaribus, nequaquam refellere audet, sed sibi incertum esse profitetur utrum videlicet quidam rectores spiritus illis insint, per quos etiam vivificentur, et (quod mirabile dictu videtur) dicit etiam se ignorare, utrum haec quoque pertineant ad societatem eorum quos nos Christiani angelos vel coelestes spiritus dicimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:1)
Unde Hilarius De Trinitate lib. III:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:8)
In forma, et ei pater naturae et divinitatis est, ut referri possit ad Patrem, et formatus ab ipso sit. Augustinus Quaest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:28)
Unde Hilarius de Trinitate in XII:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:4)
Spiritus principalis Pater est, rectus spiritus Christus est, spiritus sanctus, Spiritus sanctus est. Augustinus veteris et novae legis cap. LVIII:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:13)
XVII. Revolvatur et ille maximus philosophorum Plato, ejusque sequaces, qui testimonio sanctorum Patrum prae caeteris gentium philosophis fidei Christianae accedentes, totius Trinitatis summam post prophetas patenter addiderunt, ubi videlicet mentem quam noun (gr.) vocant, ex Deo natam, atque ipsi coaeternam esse perhibent, id est Filium, quem sapientiam Dei dicimus, ex Deo Patre aeternaliter genitum, qui nec Spiritus sancti personam praetermisisse videntur, cum animam mundi esse astruxerunt tertiam a Deo noun (gr.), personam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:1)
Quod vero Plato sanctae Trinitatis fidem non solum docuerit, sed et ita esse convicerit, Claudianus Praefectorio patricio, de statu animarum scribens, his astruit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:2)
Plato, inquit, procedat in medium, qui tantis equidem saeculis ante puerperium Virginis, ante incarnationem Dei, ante praedictam summae Trinitatis in gentibus veritatem, ineffabiliter unum, tres in divinitate personas, mirabili ingenio, immutabili eloquio quaesivit, invenit, prodidit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:3)
Soli quippe sibi Trinitas divina vere cognita est. Tantumdem etiam videt aliud ex Deo excogitari aliquo modo, quantum illud se habere illo modo, hoc est ita veraciter esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION