라틴어 문장 검색

At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 12장1)
Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 36장1)
Ac reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장2)
Utrique, absente Caesare coniuratione facta, invasere legatos.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 7:3)
quippe ab Androne quodam Laodiceno salutatus cum causam adventus requisisset comperissetque, nam ille se legatum de libertate patriae ad Caesarem venisse respondit, ita expressit publicam servitutem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 12:2)
Caesar me sibi vult esse legatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 8:11)
nam et stipendium Caesari decretum est et decem legati, et, ne lege Sempronia succederetur, facile perfectum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 13:4)
Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 30장1)
Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas ex Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 38장1)
Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 6장1)
at Germanico Caesari proconsulare imperium petivit, missique legati qui deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장4)
Adest provinciae legatus, attulit decretum concilii ad Caesarem, attulit ad multos principes viros, attulit etiam ad nos Vareni advocatos.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 1:4)
Ita postero die Tullius legatus cum Catone Lusitano venit et apud Caesarem verba fecit:
(카이사르, 히스파니아 전기 17:1)
Cuius orationem legati domum referunt atque ex auctoritate haec Caesari renuntiant:
(카이사르, 내란기, 1권 35:5)
Quibus confirmatis rebus se statim signa translaturos confirmant legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt.
(카이사르, 내란기, 1권 74:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION