라틴어 문장 검색

Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:1)
Cum mensem tricesimum excessit posita vinea, id est tertio autumno, vehementioribus statuminibus statim impcdanda est, idque non ut libet aut fortuito faciendum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 2:1)
Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 1:2)
tota deinde aestate usque in calendas Octobris totidem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 8:5)
Decimo deinceps die omnia gallinacea sub-trahantur, et totidem recentia eiusdem generis supponantur, ut trigesima luna, quae est fere nova, cum pavoninis excludantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 12:1)
Possunt autem post quintum et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:3)
Saepius tamen anser trigesimo die nascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 7:4)
Ab aequinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:2)
' sed gravescente valetudine nihil e libidinibus omittebat, in patientia firmitudinem simulans solitusque eludere medicorum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum ad internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii indigerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장8)
ualitudine prosperrima usus est, tempore quidem principatus paene toto prope inlaesa, quamuis a tricesimo aetatis anno arbitratu eam suo rexerit sine adiumento consilioue medicorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 4:1)
Itaque tricesimo die, postquam a Persepoli profectus erat, eodem redit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 20:2)
IN Virginia, tunc temporis regni Britannici provincia, octavo kalendas Martii, annoque salutis millesimo septingentesimo et tricesimo secundo, dux inclytus noster, patriae decus, Georgius Washingtonius natus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.7)
ille dux inclytus, de Ierna oriundus, anno Christi millesimo septingentesimo trigesimo septimo, aura aetherea primum vescebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.72)
"Taceo, quod usque ad tricesimum annum ignobilis parentum paupertate contentus est:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:187)
Annum agebat tricesimum et octavum, tempus aetatis, si mens sana superesset, vergentis in senium:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION