라틴어 문장 검색

Etenim impulsa campana, sonus ad bene magnum tempus continuari videtur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:24)
Si enim sistatur et detineatur campana fortiter et fiat immobilis, statim perit sonus nec resonat amplius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:29)
Idcirco videmus audaciam in democratiis plurimum valuisse, apud senatores vero et principes certe minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:23)
Etenim si regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admotos qui usquam fuerunt attente intueamur, reperientur profecto (licet rarissime) nonnulli qui regnum aut civitatem e parvis ampla efficere possint, fidicines tamen sint valde imperiti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:6)
Aquinium hominem novum parvumque senatorem, sed in Scipionem hominem illa familia dignitate honoribus praestantem.
(카이사르, 아프리카 전기 57:9)
Quo facto complures equites Romani senatoresque perterriti ex proelio se receperunt, ne [a] militibus qui ex tanta victoria licentiam sibi adsumpsissent immoderate peccandi impunitatis spe propter maximas res gestas, ipsi quoque interficerentur.
(카이사르, 아프리카 전기 85:12)
Valgius senatoris filius, cuius frater in castris Pompei fuisset, omnibus suis rebus relictis equum conscendit et fugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:4)
Qui ad oppidum [cum] venissent, nostri qui fuissent equites Romani et senatores, non sunt ausi introire in oppidum, praeterquam qui eius civitatis fuissent.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:5)
quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
(카이사르, 내란기, 1권 12:6)
quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias conventus Campani custodiae causa distribuit.
(카이사르, 내란기, 1권 14:9)
Quod nisi fecerit, se cohortesque amplius XXX magnumque numerum senatorum atque equitum Romanorum in periculum esse venturum.
(카이사르, 내란기, 1권 17:3)
Lucretio senatore et Attio Peligno prohiberi, qui id oppidum VII cohortium praesidio tenebant.
(카이사르, 내란기, 1권 18:2)
Erant complures honesti adulescentes, senatorum filii et ordinis equestris;
(카이사르, 내란기, 1권 51:5)
Ipse equo in oppidum vectus prosequentibus compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser.
(카이사르, 내란기, 2권 44:4)
Duobus his unius diei proeliis Caesar desideravit milites DCCCCLX et notos equites Romanos Tuticanum Gallum, senatoris filium, C.
(카이사르, 내란기, 3권 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION