라틴어 문장 검색

Huic tu, mi Flaviane, succedes, ut et auditu vestro recreer et aliquanto silentio instaurem vires loquendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 21:4)
His legibus annumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in coenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 14:1)
Manebit altum Flaviae decus gentis Cum sole et astris cumque luce Romana.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, I2)
Addita quid Latio Flavia templa polo?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III7)
Iuppiter Idaei risit mendacia busti, Dum videt Augusti Flavia templa poli, Atque inter mensas largo iam nectare fusus, Pocula cum Marti traderet ipse suo, Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem, Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXIV1)
parthosque reposcere signa hoc in honorem Augusti posuit, quo regnante a Parthis repetita sunt signa, quae Crassus triumvir perdiderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6062)
qui elegos scripsit, qui a triumviris praepositus fuit ad exigendos pecunias ab his municipiis, quorum agri in transpadana regione non divideban- tur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 643)
Q. Nobiliorem M. F. iam patrio institute deditum studio litterarum - qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir coloniam deduxisset - et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:6)
Flavio primum actionibus, nulli fuerunt, qui illa artificiose digesta generatim componerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 186:4)
obtrectatores autem et invidi Scipionis initiis factis a P. Crasso et Appio Claudio tenent nihilo minus illis mortuis senatus alteram partem dissidentem a vobis auctore Metello et P. Mucio neque hunc, qui unus potest, concitatis sociis et nomine Latino, foederibus violatis, triumviris seditiosissimis aliquid cotidie novi molientibus, bonis viris [locupletibus] perturbatis his tam periculosis rebus subvenire patiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 50:6)
agraria autem promulgata est a Flavio sane levis eadem fere quae fuit Plotia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 12:1)
agraria lex a Flavio tribuno pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:2)
Flavio, Anni filio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 16:8)
Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, ne me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commentum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 16:13)
nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est et tu belle ἠπόρησασ et nos publicam prope opinionem secuti sumus, ut multa apud Graecos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION