라틴어 문장 검색

Primo ut Martis ambigua declinentur, dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus, quod pollicentur, tum autem ut incruenti mitigemus ferociae flatus, perniciosos saepe provinciis, postremo id reputantes, quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie, pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius etiam tuba tacente, sub iugum mittitur voluntarius, qui sentit expertus, nec fortitudinem in rebelles nec lenitatem in supplices animos abesse Romanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:3)
Quae licet ambigeret, metuens saepe cruentum, spe tamen quod eum lenire poterit ut germanum, profecta, cum Bithyniam introisset, in statione quae Caenos Gallicanos appellatur, absumpta est vi febrium repentina.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:2)
A summitate autem huius Italici clivi, planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior, aegreque superabilis, ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 6:1)
Superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio, Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis, iturus auxilio, in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta, Hannibalem sequi nequiens, triduo ante transito Rhodano, ad partes Italiae contendentem, navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo, degressurum montibus apud Genuam observabat, Liguriae oppidum, ut cum eo (si copiam fors dedisset) viarum asperitate fatigato decerneret in planitie.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 10:1)
Horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi, ea propter quod ab humaniore cultu longe discreti, nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certavere Germanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 4:1)
Cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis, receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per vallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus, et Valentinianus postea imperator, cum equestribus turmis quas regebant, ad exsequendum id ordinati, a Cella tribuno scutariorum, qui Barbationi sociatus venerat ad procinctum, iter observare sunt vetiti, unde redituros didicere Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 6:1)
Hocque comperto, residui Germani, ut infido praesidio insularum relicto, ad ulteriora necessitudines et fruges opesque barbaricas contulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 10:1)
Conversus hinc Iulianus ad reparandas Tres Tabernas (munimentum ita cognominatum,) haut ita dudum obstinatione subversum hostili, quo aedificato constabat ad intima Galliarum (ut consueverant) adire Germanos arceri, et opus spe celerius consummavit, et victum defensoribus ibi locandis, ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu, condidit ad usus anni totius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 11:1)
Nam et Decentium Caesarem superavit, aequo Marte congressus, et civitates erutas multas vastavit et opulentas, licentiusque diu nullo refragante Gallias persultavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 5:1)
Paulisper praepilabantur missilia, et properantes concito quam considerato cursu Germani, telaque dextris explicantes, involavere nostrorum equitum turmas, frendentes immania, eorumque ultra solitum saevientium, comae fluentes horrebant, et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles, scutorum obicibus vertices tegens, eiectansque gladios, vel tela concrispans, mortem minitantia perterrebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 36:2)
Cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret, et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi pulveris nubes, variique fuere discursus, nunc resistentibus, nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores, hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem, caelumque exsultantium cadentiumque resonabat a vocibus magnis, et cum cornu sinistrum artius gradiens, urgentium tot agmina Germanorum vi nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos impediunt, gremio legionum protecti, fixerunt integrate proelio gradum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 37:1)
Unde id observatum est, ut marginibus insistentes, confoderent telorum varietate Germanos, quorum siquenm morti velocitas subtraxisset, iacti corporis pondere ad ima fluminis subsidebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 56:1)
His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 67:1)
Quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti, hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 2:1)
Et post interneciva certamina, ad usque finem diei protenta, cum iam noctis esset initium, per acervos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite Thessali ducis exanimi socii Marte acerrimo conflixerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION