라틴어 문장 검색

Vesta autem dicta vel ἀπο` τῆσ ἑστίασ, ut digammos sit adiecta, sicut ἦρ ver, *̓ενετο`σ Venetus, vel quod variis vestita sit rebus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2924)
hoc est totum propter quod mitteris, ut Iuvenalis in summa, non Maurus erat neque Sarmata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2372)
fuit ergo 'Elia', sed accepit digammon et facta est 'Velia', ut 'Enetus Venetus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3598)
erant autem tunc veneti coloris, non ut nunc sunt, russati, quibus nisi castae non utebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6662)
sed non genus omnibus unum quia origo Mantuanorum et a Tuscis venit, qui in Mantua regnabant, et a Venetis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2014)
iure ergo dux Venetus fluvium provinciae suae depinxit in navi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2052)
"iamque ruens Venetos turmis protriverat agros et Ligurum vastarat opes et amoena profundi rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat, depulit hos nimbos equitum non pervigil anser, proditor occulti tenebrosa nocte pericli, sed vis cruda virum perfractaque congredientum pectora nec trepidans animus subcumbere leto pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem, numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum virtutis pretium?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2240)
Nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장11)
Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quiuit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed cateruatim, uti quosque fors conglobauerat, in nostros incurrunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장7)
Ceterum Mauri impetratis omnibus rebus tres Romam profecti duce Cn.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장5)
At Sulla, quamquam eadem existimabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장1)
tam multa illa meo divisast milia lecto, quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 122)
micant colores, albus vel venetus, virens rubensque, vestra insignia, continent ministri ora et lora manus iubasque tortas cogunt flexilibus latere nodis hortanturque obiter iuvantque blandis ultro plausibus et voluptuosum dictant quadrupedantibus furorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium73)
Brixillum dein oppidum, dum succedenti Aemiliano nautae decedit Venetus remex, tantum ut exiremus intravimus, Ravennam paulo post cursu dexteriore subeuntes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 5:2)
potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION