라틴어 문장 검색

Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis coniectis defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad pugnam non multum Crassus confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent, cum item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent,
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 25장1)
Conantibus auxiliari suis "Frustra," inquit, "meae vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque deficiunt. Proinde abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite." Ita pugnans post paulum concidit ac suis saluti fuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 50장6)
quidquid avus senior Mauro vel Saxone victis, quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus Armeniusve dedit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:142)
agnosco fremitum, quo palluit Eurus, quo Mauri Gildoque ruit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:309)
inclita captivo memoratur Tabraca Mauro, naufragio Cypros sit memoranda tuo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:49)
pascimur arbitrio Mauri nec debita reddi, sed sua concedi iactat gaudetque diurnos ut famulae praebere cibos vitamque famemque librat barbarico fastu vulgique superbit fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:45)
Romano vicistis sanguine Mauri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:57)
Mauris clarissima quaeque fastidita datur.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:119)
in fratres medio discordia Mauro nascitur et mundus germanaque dissidet aula?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:150)
Mauri fuit Africa munus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:183)
in Mauros hoc crimen eat.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:187)
"Tantane devictos tenuit fiducia Mauros, care nepos?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:217)
nonne meam fugiet Maurus cum viderit umbram?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:222)
iam puppe vehi, iam stagna secare fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:234)
"adversine tubam principes dignabere Mauri?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:256)

SEARCH

MENU NAVIGATION