라틴어 문장 검색

Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
(페르시우스, 풍자, satire 331)
nostra vel aequali suspendit tempora Libra Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora dividit in Geminos concordia fata duorum, Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una, nescio quod certe est quod me tibi temperat astrum.
(페르시우스, 풍자, satire 515)
Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:7)
Illa ergo reprimenda, illa quasi in ordinem redigenda est, si sumptibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia quam aliena contumelia consulas.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 5:2)
Atque ego arbitror illis etiam, quibus plurimarum rerum agitatio frequens nihil esse ignotum patiebatur, genus quaestionis quod adfero ad te aut non satis tritum aut etiam inexpertum fuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 11:1)
seu tamen effectus habitura est gratia, seu me dura iubet gelido Parca sub axe mori, semper inoblita repetam tua munera mente, et mea me tellus audiet esse tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1517)
hunc triplici muro lucis incluserat atris Parcarum monitu Styx violenta trium, viscera qui tauri flammis adolenda dedisset, sors erat aeternos vincere posse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권517)
"habebat rus breve cum duro parca colona viro."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권473)
"aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis, et tremat in summa leve cacumen humo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권620)
scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae stamina bis genito bis cecinere tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 37)
parcis victibus expedita corda infusum melius Deum receptant;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum9)
prohibent nam cetera Parcae scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:4)
Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando cogitur, et supplex animos submittere amori, ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:14)
Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae debita complerant, cum Turni iniuria Matrem admonuit ratibus sacris depellere taedas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:1)
ut senior leto canentia lumina solvit, iniecere manum Parcae telisque sacrarunt Evandri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION