라틴어 문장 검색

Sequitur libellus, quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem, Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr6)
hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 608:1)
nos non minimo potissimum numero credidimus sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 117:1)
multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 572:1)
nec praeter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum, quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Graeciam scripsimus, exiguus numerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 242:1)
biduo ante quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 248:1)
Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 613:1)
Polybius eum regem indignum maiestate nominis tanti tradit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 555:2)
Memini illum, cum Syriacus Vallius, homo disertus, accusaret et uideretur laturus calumniam, tristem circa coronam iudici obuersari et totiens occurrere eunti Syriaco et quaerere, quid haberet spei, deinde post iudicium cum Syriacus gratias illi ageret, quod tantam curam sui egisset:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION