라틴어 문장 검색

Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent.
(아풀레이우스, 변명 35:1)
ibi ego comperior omnis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
(아풀레이우스, 변명 35:2)
nunc id postulas, ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet.
(아풀레이우스, 변명 52:5)
putate uos causam non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condemnandi:
(아풀레이우스, 변명 100:13)
"soluere mercedem debebis ut condemnatus, seu tu uiceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices uiceris."
(아풀레이우스, 플로리다 18:24)
Quod si aliqua rem sibi conlatam celaverit, furti iudicio condemnetur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:9)
Ita lex fuit uti eum hominem condemnari necessum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 5:2)
ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant ut absolverent persuasi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 7:1)
Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut qui stipulatus erat, condemnabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:8)
si cum alieno viro probri quid fecit, condemnatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 5:4)
condemnatum quoque furti colonum, qui fundo quem conduxerat vendito, possessione eius dominum intervertisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 14:2)
Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus qui servo suo uti furtum faceret imperavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 25:1)
Eas igitur et credas ei qui petit, condemnesque eum de quo petitur, quoniam, sicuti dicis, duo pares non sunt et qui petit melior est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 24:1)
Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto vastos quosdam et insubidos, ἀναφροδισίασ condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos quos nominastis poetas amasios ac venerios fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 10:1)
16. Ex parte autem hostium regis, parlamento condemnati sunt nuper dux Glocestriae Richardum Tertium se appellans, dux Norfolciae, comes Surriae, vicecomes Lovellus, baro Ferrerius, baro Zouchus, Richardus Ratcliffus, Guilielmus Catesbeius, et alii complures eminentioris conditionis homines.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION