라틴어 문장 검색

ipse autem Euander, dimissa provincia sua exilio, non sponte, conpulsus venit ad Italiam et pulsis Aboriginibus tenuit loca, in quibus nunc Roma est, et modicum oppidum fundavit in monte Palatino, sicut ait Varro nonne Arcades exules confugerunt in Palatium, duce Euandro?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 515)
hi duce Siculo venerunt ad Italiam et eam tenuerunt exclusis Aboriginibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3288)
constat enim Bactrianos post se habere gentes innumeras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6872)
qui a Liguribus pulsi sunt, Ligures a Sacranis, Sacrani ab Aboriginibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3175)
unde et populi Bactriani.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1384)
146. Hoc rerum in contextu, oportet potissimum intendatur animus in communitates aboriginum, in earumque traditiones culturales.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 191:1)
" Habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:5)
ibi egressi Troiani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 21:2)
bello deinde Aborigines Troianique simul petiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 29:1)
victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION