라틴어 문장 검색

rursus denique quam raso capillo collegii vetustissimi et sub illis Syllae temporibus conditi munia, non obumbrato vel obtecto calvitio sed quoquoversus obvio, gaudens obibam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:8)
Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IV 1:1)
Sed cum in eo tempore Scipionem minorem quadraginta annorum fuisse constaret, quod de barba rasa ita scriptum esset mirabamur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IV 3:1)
Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 6:2)
Praeterea radit vox fauces saepe, facitque Asperiora foras gradiens arteria clamor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 10:4)
Quantum vero ad Iacobum Tirrellum, ei caput paulo post abscissum est in turre ipsa propter alia laesae maiestatis crimina.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:25)
si quis (exempli gratia) observaverit, inesse corporibus appetitum contactus ad invicem, ut non patiantur unitatem naturae prorsus dirimi aut abscindi, ut vacuum detur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:2)
quid continuetur, quid abscindatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 20:5)
abscissus, aut continuatus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:9)
Videtur enim omnis aer abscissus a continuitate aeris forinseci habere nonnihil teporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:4)
Quod si certam aliquam praenotionem habeat, statim abscinditur infinitum, et fit discursus memoriae magis in vicino.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:12)
Atque ita abscinditur infinitum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:17)
spiritus abscissi, ramosi simpliciter, ramosi simul et cellulati;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 388:2)
a carnibus tuis abscinde illam et dimitte illam de domo tua.
(불가타 성경, 집회서, 25장36)
Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION