라틴어 문장 검색

si non est, scammoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras absinthium, anisum, sic ut pars hujus minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 2:6)
Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:1)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt, quies, abstinentia, lana circumdata, in jejuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:1)
potiones ex absinthio dantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 6:4)
quibus recte iris vel absinthium adjicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 2:6)
Neque alienum est, absinthium contritum ex melle et pipere, ejusque catapotium quotidie devorare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:6)
Potui vero jejuno dari debet absinthium incoctum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:4)
At si inanis est homo, et crura ejus contrahuntur, interponenda potio absinthii est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:1)
ut contritum semen urticae, aut brassicae, aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem, vel absinthium decoctum, vel hyssopum ex aqua mulsa, vel nasturtii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 2:5)
idemque etiam decocta lentiscus praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:3)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus, aliave verbena ex reprimentibus decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 7:1)
Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaracha, minium sinopicum, galla, balsamum, myrrha, tus, turis cortex, galbanum, resina terebinthina humida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum, auripigmentum, calx, nitrum et spuma ejus, apii semen, narcissi radix, omphacium, alcyonium, oleum ex amaris nucibus, allium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scammonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VI Quae rodant. 1:1)
bdellii, styracis, ammoniaci, galbani, resinae et aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 26:3)
bdellii, styracis, ammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae, et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis illyricae, cerae, singulorum p. )-(. Iv.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 28:3)
Est etiam Ptolemaei medicamentum, quod habet lentisci p. )-(. z. gallae p. )-(. z. omphacii p. )-(. I. succum punici mali.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION