라틴어 문장 검색

Nec tamen ego sum ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non movear horumque omnium lacrumis, a quibus me circumsessum videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:6)
Pompeium circumsedet, fossa et vallo saeptum tenet, fuga prohibet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 12 6:3)
quid quod Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt quibus Pompeius circumsederetur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 18 4:6)
Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum venire dubitarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 3A 3:5)
cum a se Caecilius circumsederetur et iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum Parthum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 6:4)
ita circumsedemur copiis omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:7)
Alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe factum est, alius septimam legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 4:2)
nam me, cum expulisset ex Italia Pompeium, constituit ad urbem vocare, id quod iam existimo confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisi circumsederi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 15 1:11)
vos timere absistite;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.13)
Quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:13)
nec prius absistit fessam oppugnare carinam, quam velut in captae descendat moenia navis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 60:3)
nec prius abstitimus ferro exercere dolorem, quam data pars leto, partem fuga noxque removit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 54:4)
serit ille medullitus omnes nequitias spargitque suos per membra ministros, namque illic numerosa cohors sub principe tali militat horrendisque animas circumsidet armis, Ira, Superstitio, Maeror, Discordia, Luctus, 1 Sanguinis atra Sitis, vini Sitis et Sitis Auri, Livor, Adulterium, Dolus, Obtrectatio, Furtum, informes horrent facies habituque minaces.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1103)
"ite, signorum magistri, et vos, tribuni, absistite."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.29)
nec prius absistit, quam septem ingentia victor corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION