-
si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:7)
-
signat abigo et amolior, vel prece adhibita vel quo alio modo.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 10:3)
-
Tum ibi in obsidione aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 3:1)
-
Rex interim, qui cum primum audierat quid in Hibernia gestum esset, haud multum commotus est, sed sperabat se nullo negotio copias Hibernicas (tanquam avium gregem) lapidis iactu dispersurum, atque examen istud apum cum rege suo veluti tinnitu et cymbalis abacturum.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:28)
-
At Carolus in ipso aetates flore et robore iam erat, et populus regni Franciae pro ratione eius temporis bellici copiis, tam quoad duces quam quoad milites, satis instructus, viris militaribus qui in bellis Burgundicis meruerant nondum absumptis.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:6)
-
Itaque a primo usque thuris grano super altare pacis apud Bononiam incenso, Perkinus veluti fumo abactus est.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:10)
-
Regis certe postulatum archiduci et dominationibus vestris iam a nobis exhibendum possit tale esse, ut, secuti regis Caroli exemplum, qui iampridem eum abegit, nebulonem istum e territoriis vestris eliminare velitis.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:24)
-
Cum autem ad Tauntoniam appropinquasset metum egregie dissimulavit, atque diem integrum absumpsit in praeparandis iis quae ad praelium necessaria futura essent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 11:4)
-
Quo incendio magna pars aedium conflagravit, necnon multa lauta supellex absumpta est, id quod regi occasionem dedit usque a solo aedificandi nobilem illam structuram Richmondiae quae hodie cernitur.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 15:2)
-
7. Hoc etiam anno, licet rex a spiritibus et illusionibus non esset vexatus, quos aspersione partim sanguinis partim aquae abegerat, attamen apparitionibus quibusdam inquietabatur, semper ab eadem regione se ostentibus, familia scilicet Eboracensi.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:1)
-
Amplectere, imo invita qui tibi adiumento sint et informationi ad muneris tui executionem, neque abige eos qui operam suam ad hoc tibi deferunt tanquam se ingerentes, sed potius cum favore eos allicias et recipias.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:25)
-
Etenim complures sermones prorsus abs re in ipso partu abigit.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:4)
-
Verum in intellectu etiam noctem abigit et lumen infundit, confusione cogitationum dissipata.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:4)
-
at mihi si defendendi essent Alexandrini neque fallaces esse neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur;
- (카이사르, 알렉산드리아 전기 7:3)
-
isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum:
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장105)