라틴어 문장 검색

Si quis autem est qui propterea putat probabilius esse quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in lictore, sicuti in licio, producta est et in eo verbo quod est ligo correpta est, nihil ad rem istud pertinet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 5:1)
Nescio quo autem pacto recepta vulgo interpretatio est absurdissima, ut' intra Kalendas ' significare videatur etiam 'citra Kalendas' vel 'ante Kalendas,' nihil enim ferme interest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 15:1)
Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus, id negotium quasi habena quadam de caelo vinctum gubernari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 5:1)
MATIUS, vir eruditus, in suis non absurde neque absone finxit recentatur pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est denuo nascitur atque iterum fit recens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXV 2:2)
sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 5:2)
De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 1:1)
Sed id nimis coactum atque absurdum videtur neque tanti esse momenti potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba festinare et fari eadem videri debeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 5:1)
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 12:1)
Inlatebrant verbum poeticum visum est, sed non absurdum neque asperum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 4:2)
set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si quis ea verba non incuriose introspiciat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 12:4)
Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controversa, idque apodixin vocari dicebat, cum ea quae dubia aut obscura sunt, per ea quae ambigua non sunt inlustrantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 6:1)
Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoque matrimonium dicitur, matrem autem familias appellatam esse eam solam quae in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 9:1)
νάνουσ enim Graeci vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terrain extantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia vocabuli competente et, si memoria, inquit, mihi non labat scriptun hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est ̔Ολκάδεσ. Fuisset autem verbum hoc a te civitate donatum aut in Latinam deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 3:2)
Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas, nolo hoc ignores, hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 38:1)
non quod fictarum personarum ludibria ad regnum adipiscendum subornarentur (etenim temporibus antiquis et recentioribus hoc interdum contigerat), neque quod in mentem venire potuisset homini tam vili et abiecto ut tantam rem susciperet et amplecteretur (etenim magnae cogitationes et sublimes quandoque in infimae conditionis homines influunt, praesertim quando inebriati fuerint vulgi sermonibus), sed hoc (inquam) illud est, quod minime videtur probabile, sacerdotem istum, cui omnino ignota erat persona vera ad cuius exemplar persona falsa efformanda essent, ullo modo in animum inducere potuisse ut actorem fabulae suae edocere speraret, vel gestu externo vel in praeteritis vitae suae et educationis actis et accidentibus recensendis, vel in idoneis responsis ad quaestiones quas verisimile erat ei propositas fore, vel similibus, ulla ex parte ad vividum imaginem eius quem personandum susceperat commode exprimere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION