라틴어 문장 검색

Hae porro quadratae perticae, paxillis superponuntur, ut avem recipiant adsilientem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 4:2)
Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo circumstructa:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 2:1)
Pompei quoque statuam contra theatri eius regiam marmoreo Iano superposuit translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat occisus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 5:4)
quam quo stabilius fundaret, nauem ante demersit, qua magnus obeliscus ex Aegypto fuerat aduectus, congestisque pilis superposuit altissimam turrem in exemplum Alexandrini Phari, ut ad nocturnos ignes cursum nauigia dirigerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 3:2)
quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'. rates abusive naves;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 433)
simul ventorum ostenditur vis, quibus parum fuerat montem superponi, nisi et regem acciperent, qui ipse quoque alieno pareret imperio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 635)
abusive ait more poetico, ut alibi magnum reginae sed enim miseratus amorem, id est regis filiae Pasiphaes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27334)
ambrosiaeque comae aut unguento deorum oblitae, hoc est ambrosia, aut certe abusive dixit 'divinae comae'. ambrosiaeque comae divinum vertice odorem] est hypallage, ut sit divinae comae ambrosiae odorem spiravere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4031)
pergama circum abusive;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4661)
modo iam abusive sellam regalem intellegimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5064)
at sperate deos abusive 'timete', ut alibi hunc ego si potui tantum sperare dolorem, cum speremus bona, timeamus adversa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5431)
in freta abusive modo maria;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6071)
carbasus autem genus lini est, quod abusive plerumque pro velo ponitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3573)
dominam hic abusive dominam Iunonem appellavit, cum proprium hoc nomen matris deum sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4386)
nam et 'templa' 'donaria' abusive dicuntur, ut est ductos alta ad donaria currus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 634)

SEARCH

MENU NAVIGATION