라틴어 문장 검색

Atque eorum quidem, quae duo prima dixi, rationem non arbitror exspectari a me puri dilucidique sermonis, neque enim conamur docere eum dicere, qui loqui nesciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 38:1)
Reliqui sunt Peripatetici et Academici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 67:1)
quamquam Academicorum nomen est unum, sententiae duae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 67:2)
Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis politici philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur, omnem civilem orationem in horum alterutro genere versari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:1)
aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:5)
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:1)
Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, aut circumscriptione conclusa aut intermissione aut concisione verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:2)
Sed quae dicta sunt de oratione dilucida, cadunt in hanc inlustrem omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 3:4)
Est enim plus aliquanto inlustre quam illud dilucidum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 3:5)
Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu, quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 3:4)
quaeque mox de narratione dilucida dicentur, eadem etiam huc poterunt recte transferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 3:3)
Nam et cohortati sumus, ut maxime potuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime adrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 2:3)
idque si nostra causa di secundum quietem facerent, vigilantibus idem facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat, quae vigilantibus videantur, quam quae somniantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 187:3)
nam et cohortati sumus, ut maxime potuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime arrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor academicis libris ostendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 2:3)
idque si nostra causa di secundum quietem facerent, vigilantibus idem facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae vigilantibus videantur quam quae somniantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 187:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION