라틴어 문장 검색

et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장20)
Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장7)
Equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset.
(카이사르, 내란기, 2권 39:12)
Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis una XL cohortibus, quas ex proximis praesidus deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem quid faciendum existimet. Accelerat Caesar, ut proelio intersit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 87장3)
ille tamen mandante procul Stilichone citatis acceleravit equis Italamque momordit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:232)
complexi manibus fultos cervice parentes attollunt vultus accelerantque gradus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam2)
Accelerat praecepta Venus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:121)
acceleret divisa manus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:139)
aut incolumis fidem legionum retinebo aut iugulatus paenitentiam adcelerabo.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장7)
delecta longiore via cetera adcelerantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장4)
consulatum ei adceleraverat Augustus ut Labeonem Antistium isdem artibus praecellentem dignatione eius magistratus antiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장2)
quod principium favoris et mater Agrippina spem male tegens perniciem adceleravere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장2)
admotusque Silius tribunali non defensionem, non moras temptavit, precatus ut mors acceleraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장9)
supremo quidem die momenta ipsa deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat, nullo credente sic adcelerari quae tristis audiret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 3:1)
duas Tungrorum cohortis, quattuor equitum turmas, universam Trevirorum alam cum Iulio Classico praefecto misit, e quibus pars in colonia Foroiuliensi retenta, ne omnibus copiis in terrestre iter versis vacuo mari classis adceleraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION