라틴어 문장 검색

Quaerentibus nobis dignum tantae feminae habitaculum, cum ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet, ecce subito discurrentibus nuntiis oriens totus intremuit, ab ultima Maeotide inter glacialem Tanain et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia caedis pariter ac terroris cuncta conplerent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:2)
Itaque hoste victo ruptorem foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 38:1)
quod si inmortalis foret et mutare soleret corpora, permixtis animantes moribus essent, effugeret canis Hyrcano de semine saepe cornigeri incursum cervi tremeretque per auras aëris accipiter fugiens veniente columba, desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:3)
at variae fugiunt volucres pinnisque repente sollicitant divom nocturno tempore lucos, accipitres somno in leni si proelia pugnas edere sunt persectantes visaeque volantes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:11)
Denique iam saltu pernici tollere corpus quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:10)
postremo genus alituum variaeque volucres, accipitres atque ossifragae mergique marinis fluctibus in salso victum vitamque petentes, longe alias alio iaciunt in tempore voces, et quom de victu certant praedaque repugnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:18)
ardentes et candidos significat et veloces, ut pernicibus ignea plantis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4721)
pedibus celerem et pernicibus alis convertit rerum epitheta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1801)
pernicibus ignea plantis modo velocibus, alias perseverantibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7181)
consequitur pennis nova laus Camillae, siquidem accipiter columbam sequitur, ista hostem praecedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7221)
nam aequius vir accipitri, Camilla compararetur columbae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7223)
coniugis aduentv pernix saturnus dum cum amata Philyra Saturnus coiret, Ops eius uxor advenit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 931)
cum vero de nympha dicimus 'Opis', longa est 'O', ut "Opis ad aetherium pinnis aufertur Olympum". 'pernix' autem ad equum refertur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 935)
'pernix' autem ad equum re- fertur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 9311)
pernix modo perseverans:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2301)

SEARCH

MENU NAVIGATION