라틴어 문장 검색

omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
atque utinam mage te remis confisa minutis parvula Lucrina cumba moretur aqua, aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda alternae facilis cedere lympha manu, quam vacet alterius blandos audire susurros molliter in tacito litore compositam!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 114)
et iam te urna petit cietque raucae acclamatio sibilans coronae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium70)
igitur cum ad praefecturam sub ope Christi stili occasione pervenerim, iuberis scilicet 2 pro potestate cinctuti undique omnium laudum convasatis acclamationibus ad astra portare, si placeo, eloquentiam, si displiceo, felicitatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 8:2)
mox bipertitis, erat ut aetas, acclamationibus efflagitata profertur his pila, his tabula, sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur, altera ex parte frater meus Domnicius, 3 homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque, quo velut classico ad pyrgum vocabat aleatores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 6:1)
hoc more tu et olorinis cantibus anseres ravos et modificatis lusciniarum querelis inproborum passerum fringultientes susurros iure sociaveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 2:3)
deinde ex dignitate magis visum scribere eum de quibus videretur, quam praesentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut significationibus adclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 157:2)
Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 3111)

SEARCH

MENU NAVIGATION