라틴어 문장 검색

Non esse autem eam de corpore Scriptura multis modis edocet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:8)
Hoc ipsum cum Ecclesiae membris, tum eidem Ecclesiae ac Synagogae accommodatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 1:3)
Per inferiora arcae nos edoceri ciborum receptacula minimi esse facienda;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 1:1)
Unde mihi videtur per arcae hujus figuram voluisse Deum nos edocere, quemadmodum ab hoc speciali tuti simus diluvio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:1)
Demum quid ille ordo spiritali intellectu nos edoceat?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 1:3)
anxius, cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi , ex eisdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur occultis Constantium litteris edocebat, implorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 1:2)
Adsistimus apud vos - optimi rei publicae defensores - causae communi uno paene omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices succinctius edocebo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 5:1)
Qui cum eo venisset, mandatorum principis memor, per litteras Cretione comite quid ageretur edocto, reliquisque rectoribus, lecto undique milite fortiore, translatisque ab utraque Mauritania discursatoribus expeditis, Aquitaniae et Italiae obiecta litora tuebatur artissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 4:1)
Quae imperator edoctus, ut concitandas ex hoc quoque negotio turbas consilio prudenti molliret, divisioni acquievit Hiberiae, ut eam medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et Lazis, Aspacures Albaniae Persisque contigua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 17:1)
Qua causa ad pedestres parum adcommodati sunt pugnas, verum equis prope affixi, duris quidem sed deformibus, et muliebriter eisdem non numquam insidentes, funguntur muneribus consuetis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 6:2)
Iudicatur ibi beatus, qui in proelio profuderit animam, senescentes enim et fortuitis mortibus mundo digressos, ut degeneres et ignavos conviciis atrocibus insectantur, nec quicquam est quod elatius iactent, quam homine quolibet occiso, proque exuviis gloriosis interfectorum, avulsis capitibus, detractas pelles pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 22:2)
neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo suspiciones.
(아풀레이우스, 변명 33:4)
id a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandrolytum Prienensem, qui noua et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem sibi pro tanto documento rependi.
(아풀레이우스, 플로리다 18:41)
"Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:6)
"Tunc forte Pan deus rusticus iuxta superi cilium amnis sedebat, complexus Echo montanam deam eamque voculas omnimodas edocens recinere;"
(아풀레이우스, 변신, 5권195)

SEARCH

MENU NAVIGATION